1. Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum.

2. Quis sufficit enarrare opera illius?

3. Et quis investigabit magnalia eius?

4. Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius?

5. Non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei;

6. cum consummaverit homo, tunc incipiet et, cum quieverit, aporiabitur.

7. Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius?

8. Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.

9. Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam.

10. Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.

11. Ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam aequitatis.

12. Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem.

13. Qui reprehendit, docet et erudit quasi pastor dirigens gregem suum.

14. Miseretur excipientibus doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius.

15. Fili, in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi mali.

16. Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum.

17. Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso.

18. Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos.

19. Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce.

20. Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem.

21. Ante languorem humilia te et in tempore peccati ostende conversionem tuam.

22. Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum.

23. Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum.

24. Memento irae in die consummationis et, suo tempore, retributionis in conversione faciei.

25. Memento famis in tempore abundantiae et necessitatum paupertatis in die divitiarum.

26. A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei.

27. Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia.

28. Omnis astutus agnoscit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem.

29. Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia.

30. De continentia animae. Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine;

31. si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis.

32. Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est paupertas illius.

33. Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.





“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina