Liber Genesis, 26
1. orta autem fame super terram post eam sterilitatem quæ acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
2. apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Ægyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
3. et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo
4. et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ
5. eo quod obœdierit Abraham voci meæ et custodierit præcepta et mandata mea et cærimonias legesque servaverit
6. mansit itaque Isaac in Geraris
7. qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
8. cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua
9. et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
10. dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum præcepitque omni populo dicens
11. qui tetigerit hominis hujus uxorem morte morietur
12. seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
13. et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
14. habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiæ plurimum ob hæc invidentes ei Palestini
15. omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
16. in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
17. et ille discedens veniret ad torrentem Geraræ habitaretque ibi
18. rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
19. foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
20. sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
21. foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
22. profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
23. ascendit autem ex illo loco in Bersabee
24. ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
25. itaque ædificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum præcepitque servis suis ut foderent puteum
26. ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
27. locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
28. qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit juramentum inter nos et ineamus fœdus
29. ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te læderet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
30. fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
31. surgentes mane juraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
32. ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
33. unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in præsentem diem
34. Esau vero quadragenarius duxit uxores Judith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon ejusdem loci
35. quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ