Encontrados 308 resultados para: Aaron

  • iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te lætabitur corde (Liber Exodus 4, 14)

  • dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum (Liber Exodus 4, 27)

  • narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quæ mandaverat (Liber Exodus 4, 28)

  • locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo (Liber Exodus 4, 30)

  • post hæc ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni hæc dicit Dominus Deus Israël dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto (Liber Exodus 5, 1)

  • ait ad eos rex Ægypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra (Liber Exodus 5, 4)

  • occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone (Liber Exodus 5, 20)

  • locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)

  • accepit autem Amram uxorem Jocabed patruelem suam quæ peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitæ Amram centum triginta septem (Liber Exodus 6, 20)

  • accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quæ peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar (Liber Exodus 6, 23)

  • at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quæ peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas (Liber Exodus 6, 25)

  • iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 6, 26)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina