Mosaico decorativo

1. cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus pænitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus

1. Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedic tio et maledictio, quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,

2. reversus fueris ad eum et obœdieris ejus imperiis sicut ego hodie præcipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua

2. et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua,

3. reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit

3. reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.

4. si ad cardines cæli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus

4. Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet

5. et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi majoris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui

5. atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam; et feliciorem et maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui.

6. circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere

6. Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere.

7. omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur

7. Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui oderunt te et persequuntur.

8. tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie

8. Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie;

9. et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu jumentorum tuorum in ubertate terræ tuæ et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis

9. et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis.

10. si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris præcepta ejus et cærimonias quæ in hac lege conscriptæ sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua

10. Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris mandata eius et praecepta, quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua.

11. mandatum hoc quod ego præcipio tibi hodie non supra te est neque procul positum

11. Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum

12. nec in cælo situm ut possis dicere quis nostrum ad cælum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus

12. nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”.

13. neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est

13. Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”.

14. sed juxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum

14. Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum.

15. considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum

15. Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum.

16. ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et custodias mandata illius et cærimonias atque judicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam

16. Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.

17. sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis

17. Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis,

18. prædico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Jordane transmisso ingredieris possidendam

18. praedico vobis hodie quod pereatis et parvo tempore moremini in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam.

19. testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

19. Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum

20. et diligas Dominum Deum tuum atque obœdias voci ejus et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua juravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Jacob ut daret eam illis

20. et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas — ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.