Liber Deuteronomii, 22
1. non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et præteribis sed reduces fratri tuo
1. Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo;
2. etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus et recipiat
2. si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat.
3. similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quæ perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam
3. Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te.
4. si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo
4. Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.
5. non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc
5. Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.
6. si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
6. Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis,
7. sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
7. sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
8. cum ædificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in præceps ruente
8. Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente.
9. non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quæ nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
9. Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
10. non arabis in bove simul et asino
10. Non arabis in bove simul et asino.
11. non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
11. Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
12. funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris
12. Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.
13. si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
13. Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam
14. quæsieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem
14. imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem”,
15. tollent eam pater et mater ejus et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt
15. tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt,
16. et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
16. et dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit,
17. inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ expandent vestimentum coram senibus civitatis
17. imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae”. Expandent vestimentum coram se nioribus civitatis.
18. adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
18. Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
19. condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellæ quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitæ suæ
19. condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
20. quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
20. Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella inventa virginitas,
21. eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis ejus et morietur quoniam fecit nefas in Israël ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui
21. educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui.
22. si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israël
22. Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel.
23. si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
23. Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa,
24. educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui
24. educetis utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui.
25. sin autem in agro reppererit vir puellam quæ desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
25. Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus;
26. puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam ejus ita et puella perpessa est
26. puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est:
27. sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam
27. sola erat in agro, clamavit puella desponsata, et nullus affuit, qui liberaret eam.
28. si invenerit vir puellam virginem quæ non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad judicium venerit
28. Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit,
29. dabit qui dormivit cum ea patri puellæ quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitæ suæ
29. dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.
30. non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum ejus
30.
