Liber Esdrae, 6
1. tunc Darius rex præcepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone
2. et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo commentarius
3. anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quæ est in Hierusalem ædificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta
4. ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur
5. sed et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quæ et posita sunt in templo Dei
6. nunc ergo Tatannai dux regionis quæ est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis
7. et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judæorum et a senioribus eorum domum Dei illam ædificent in loco suo
8. sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quæ dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus
9. quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo cæli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia
10. et offerant oblationes Deo cæli orentque pro vita regis et filiorum ejus
11. a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem ejus publicetur
12. Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo
13. igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii ejus secundum quod præceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt
14. seniores autem Judæorum ædificabant et prosperabantur juxta prophetiam Aggei prophetæ et Zacchariæ filii Addo et ædificaverunt et construxerunt jubente Deo Israël et jubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum
15. et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis
16. fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio
17. et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim juxta numerum tribuum Israël
18. et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi
19. fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi
20. purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi
21. et comederunt filii Israël qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terræ ad eos ut quærerent Dominum Deum Israël
22. et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël