Liber Ecclesiastes, 3
1. omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub cælo
2. tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est
3. tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus ædificandi
4. tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
5. tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
6. tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi
7. tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi
8. tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
9. quid habet amplius homo de labore suo
10. vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea
11. cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
12. et cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua
13. omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est
14. didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quæ fecit Deus ut timeatur
15. quod factum est ipsum permanet quæ futura sunt jam fuerunt et Deus instaurat quod abiit
16. vidi sub sole in loco judicii impietatem et in loco justitiæ iniquitatem
17. et dixi in corde meo justum et impium judicabit Deus et tempus omni rei tunc erit
18. dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis
19. idcirco unus interitus est hominis et jumentorum et æqua utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo jumento amplius cuncta subiacent vanitati
20. et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur
21. quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus jumentorum descendat deorsum
22. et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat