Canticum Canticorum, 2
1. ego flos campi et lilium convallium
2. sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
3. sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus ejus dulcis gutturi meo
4. introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
5. fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
6. leva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
7. adiuro vos filiæ Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
8. vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
9. similis est dilectus meus capreæ hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
10. et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
11. jam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
12. flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
13. ficus protulit grossos suos vineæ florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
14. columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
15. capite nobis vulpes vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
16. dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
17. donec adspiret dies et inclinentur umbræ revertere similis esto dilecte mi capreæ aut hinulo cervorum super montes Bether