Mosaico decorativo

1. si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et prædixerit signum atque portentum

1. Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.

2. et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis

2. Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum,

3. non audies verba prophetæ illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra

3. et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: “Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis”,

4. Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem ejus ipsi servietis et ipsi adherebitis

4. non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.

5. propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui

5. Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.

6. si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ aut filius tuus vel filia sive uxor quæ est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui

6. Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.

7. cunctarum in circuitu gentium quæ juxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terræ

7. Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: “Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui,

8. non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum

8. de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae,

9. sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum

9. non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum,

10. lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis

10. sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum:

11. ut omnis Israël audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile

11. lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,

12. si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos

12. ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui.

13. egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuæ atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis

13. Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:

14. quære sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam

14. “Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorastis,

15. statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quæ in illa sunt usque ad pecora

15. quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui,

16. quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum ejus et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non ædificabitur amplius

16. percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt.

17. et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut juravit patribus tuis

17. Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius.

18. quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus quæ ego præcipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui

18. Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit patribus tuis,

19.

19. quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.