Mosaico decorativo

1. notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quæ data est in ecclesiis Macedoniæ

1. Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae,

2. quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum

2. quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum;

3. quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt

3. quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt

4. cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos

4. cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.

5. et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei

5. Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,

6. ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum cœpit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam

6. ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam.

7. sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis

7. Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis.

8. non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestræ caritatis ingenitum bonum conprobans

8. Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans;

9. scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis

9. scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

10. et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle cœpistis ab anno priore

10. Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore;

11. nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis

11. nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis.

12. si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet

12. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet.

13. non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex æqualitate

13. Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate

14. in præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum ut fiat æqualitas sicut scriptum est

14. in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:

15. qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit

15. “Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit”.

16. gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi

16. Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

17. quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos

17. quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.

18. misimus etiam cum illo fratrem cujus laus est in evangelio per omnes ecclesias

18. Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias

19. non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hac gratia quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram

19. — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram —

20. devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quæ ministratur a nobis

20. devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis;

21. providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus

21. providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.

22. misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos

22. Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.

23. sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriæ Christi

23. Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi.

24. ostensionem ergo quæ est caritatis vestræ et nostræ gloriæ pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum

24. Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.