Mosaico decorativo

1. obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus

1. Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,

2. pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate

2. pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.

3. hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo

3. Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo,

4. qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire

4. qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.

5. unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus

5. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,

6. qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis

6. qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis;

7. in quo positus sum ego prædicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

7. in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.

8. volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione

8. Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione;

9. similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa

9. similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,

10. sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona

10. sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera bona.

11. mulier in silentio discat cum omni subiectione

11. Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione;

12. docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio

12. docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.

13. Adam enim primus formatus est deinde Eva

13. Adam enim primus formatus est, deinde Eva;

14. et Adam non est seductus mulier autem seducta in prævaricatione fuit

14. et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit.

15. salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

15. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.