1. ego flos campi et lilium convallium

1. Ego flos campi et lilium convallium.

2. sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias

2. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3. sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus ejus dulcis gutturi meo

3. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.

4. introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem

4. Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas.

5. fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo

5. Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia amore langueo.

6. leva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

6. Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.

7. adiuro vos filiæ Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit

7. Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

8. vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles

8. Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.

9. similis est dilectus meus capreæ hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos

9. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10. et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni

10. En dilectus meus loquitur mihi: “Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

11. jam enim hiemps transiit imber abiit et recessit

11. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.

12. flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra

12. Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra,

13. ficus protulit grossos suos vineæ florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni

13. ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni,

14. columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora

14. columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora”.

15. capite nobis vulpes vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit

15. Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vineae nostrae florescunt.

16. dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia

16. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

17. donec adspiret dies et inclinentur umbræ revertere similis esto dilecte mi capreæ aut hinulo cervorum super montes Bether

17. antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether.





“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina