Znaleziono 127 Wyniki dla: virtus fortis

  • aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa ejus diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)

  • nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum ejus diripiet (Evangelium secundum Marcum 3, 27)

  • et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisæi sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilææ et Judææ et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • et omnis turba quærebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes (Evangelium secundum Lucam 6, 19)

  • cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet (Evangelium secundum Lucam 11, 21)

  • cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quæ vocatur Magna (Actus Apostolorum 8, 10)

  • non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco (Epistula ad Romanos 1, 16)

  • invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est (Epistula I ad Corinthios 1, 18)

  • stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex (Epistula I ad Corinthios 15, 56)

  • et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi (Epistula II ad Corinthios 12, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina