Znaleziono 601 Wyniki dla: verbum Dei audi
at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare (Evangelium secundum Marcum 9, 31)
Jesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hæc faciam (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos (Evangelium secundum Lucam 2, 50)
sub principibus sacerdotum Anna et Cajapha factum est verbum Dei super Johannem Zacchariæ filium in deserto (Evangelium secundum Lucam 3, 2)
et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt (Evangelium secundum Lucam 4, 36)
factum est autem cum turbæ inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth (Evangelium secundum Lucam 5, 1)
est autem hæc parabola semen est verbum Dei (Evangelium secundum Lucam 8, 11)