Znaleziono 402 Wyniki dla: verba

  • cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc (Liber I Regum 18, 36)

  • post verba autem hæc vinea erat Naboth Hiezrahelitæ qui erat in Hiezraël juxta palatium Ahab regis Samariæ (Liber I Regum 21, 1)

  • et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba hujuscemodi et alius aliter (Liber I Regum 22, 20)

  • qui dixit eis cujus figuræ et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba hæc (Liber II Regum 1, 7)

  • detulit litteras ad regem Israël in hæc verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua (Liber II Regum 5, 6)

  • dixitque unus servorum ejus nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israël indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo (Liber II Regum 6, 12)

  • et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum (Liber II Regum 17, 11)

  • stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna judaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum (Liber II Regum 18, 28)

  • venitque Eliachim filius Helciæ præpositus domus et Sobna scriba et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis (Liber II Regum 18, 37)

  • si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quæ audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber II Regum 19, 4)

  • inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem (Liber II Regum 19, 16)

  • et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua (Liber II Regum 22, 11)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina