Znaleziono 70 Wyniki dla: venite

  • dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat (Liber I Regum 18, 30)

  • sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriæ si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur (Liber II Regum 7, 4)

  • dixeruntque ad invicem non recte facimus hæc enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis (Liber II Regum 7, 9)

  • rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et obœditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezraël porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur (Liber II Regum 10, 6)

  • date Domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate Dominum in decore sancto (Liber I Paralipomenon 16, 29)

  • nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris ejus (Liber II Paralipomenon 30, 8)

  • et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portæ ejus consumptæ sunt igni venite et ædificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium (Liber Nehemiae 2, 17)

  • igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem (Liber Iob 17, 10)

  • venite filii audite me timorem Domini docebo vos (Liber Psalmorum 33, 12)

  • venite et videte opera Domini quæ posuit prodigia super terram (Liber Psalmorum 45, 9)

  • venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum (Liber Psalmorum 65, 5)

  • venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animæ meæ (Liber Psalmorum 65, 16)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina