Znaleziono 778 Wyniki dla: tuum
tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Marcum 2, 11)
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur (Evangelium secundum Marcum 7, 10)
præcepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem (Evangelium secundum Marcum 10, 19)
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum (Evangelium secundum Marcum 12, 30)
secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum majus horum aliud mandatum non est (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
quia viderunt oculi mei salutare tuum (Evangelium secundum Lucam 2, 30)
et respondens Jesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Evangelium secundum Lucam 4, 11)
et respondens Jesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum (Evangelium secundum Lucam 4, 12)
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Lucam 5, 24)