Znaleziono 1217 Wyniki dla: tibi

  • modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ (Liber Genesis 30, 30)

  • dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua (Liber Genesis 30, 31)

  • qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban (Liber Genesis 31, 12)

  • valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Jacob quicquam durius (Liber Genesis 31, 29)

  • esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos (Liber Genesis 31, 30)

  • nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas (Liber Genesis 31, 39)

  • sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus (Liber Genesis 31, 41)

  • reversi sunt nuntii ad Jacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris (Liber Genesis 32, 6)

  • dixitque Jacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ et benefaciam tibi (Liber Genesis 32, 9)

  • ait ergo quod nomen est tibi respondit Jacob (Liber Genesis 32, 27)

  • et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi (Liber Genesis 33, 9)

  • et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens (Liber Genesis 33, 11)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina