Znaleziono 159 Wyniki dla: spiritu
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus (Epistula II ad Corinthios 3, 3)
nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu (Epistula II ad Corinthios 3, 18)
in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta (Epistula II ad Corinthios 6, 6)
rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis (Epistula II ad Corinthios 12, 18)
sic stulti estis cum Spiritu cœperitis nunc carne consummamini (Epistula ad Galatas 3, 3)
nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus (Epistula ad Galatas 5, 5)
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis (Epistula ad Galatas 5, 16)
quod si spiritu ducimini non estis sub lege (Epistula ad Galatas 5, 18)
si vivimus spiritu spiritu et ambulemus (Epistula ad Galatas 5, 25)
fratres et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris (Epistula ad Galatas 6, 1)
quæ enim seminaverit homo hæc et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam æternam (Epistula ad Galatas 6, 8)
gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro fratres amen (Epistula ad Galatas 6, 18)