Znaleziono 329 Wyniki dla: sapientiam hominum
scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo (Epistula I ad Corinthios 1, 19)
ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor hujus sæculi nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
quoniam et Judæi signa petunt et Græci sapientiam quærunt (Epistula I ad Corinthios 1, 22)
ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 5)
sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non hujus sæculi neque principum hujus sæculi qui destruuntur (Epistula I ad Corinthios 2, 6)
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram (Epistula I ad Corinthios 2, 7)
quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
pretio empti estis nolite fieri servi hominum (Epistula I ad Corinthios 7, 23)
si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens (Epistula I ad Corinthios 13, 1)
non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium (Epistula I ad Corinthios 15, 39)