Znaleziono 2554 Wyniki dla: regnum Israel
hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Judææ qui expectabat et ipse regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 23, 51)
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël et nunc super hæc omnia tertia dies hodie quod hæc facta sunt (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
respondit ei Nathanaël et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
respondit Jesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
respondit Jesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
respondit Jesus et dixit ei tu es magister Israël et hæc ignoras (Evangelium secundum Ioannem 3, 10)
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
respondit Jesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Judæis nunc autem meum regnum non est hinc (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israël (Actus Apostolorum 1, 6)
certissime ergo sciat omnis domus Israël quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum quem vos crucifixistis (Actus Apostolorum 2, 36)
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus (Actus Apostolorum 4, 10)