Znaleziono 323 Wyniki dla: purus corde

  • qui dicebas in corde tuo in cælum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis (Liber Isaiae 14, 13)

  • luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui lætabantur corde (Liber Isaiae 24, 7)

  • væ qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos (Liber Isaiae 29, 15)

  • et dixit obsecro Domine memento quæso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno (Liber Isaiae 38, 3)

  • nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo (Liber Isaiae 44, 18)

  • audite me duro corde qui longe estis a justitia (Liber Isaiae 46, 12)

  • et nunc audi hæc delicata et habitans confidenter quæ dicis in corde tuo ego sum et non est præter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem (Liber Isaiae 47, 8)

  • et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua hæc decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et præter me non est altera (Liber Isaiae 47, 10)

  • et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant (Liber Isaiae 49, 21)

  • audite me qui scitis justum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis (Liber Isaiae 51, 7)

  • justus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiæ colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiæ collectus est justus (Liber Isaiae 57, 1)

  • pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es (Liber Isaiae 57, 11)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina