Znaleziono 233 Wyniki dla: pactum aqua

  • egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum (Liber Numeri 33, 14)

  • et ostendit vobis pactum suum quod præcepit ut faceretis et decem verba quæ scripsit in duabus tabulis lapideis (Liber Deuteronomii 4, 13)

  • non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpræsentiarum sumus et vivimus (Liber Deuteronomii 5, 3)

  • et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)

  • si postquam audieris hæc judicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 7, 12)

  • sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires præbuerit ut impleret pactum suum super quo juravit patribus tuis sicut præsens indicat dies (Liber Deuteronomii 8, 18)

  • cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius (Liber Deuteronomii 17, 2)

  • quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriæ ut malediceret tibi (Liber Deuteronomii 23, 4)

  • et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra (Liber Deuteronomii 23, 11)

  • et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 29, 25)

  • introducam enim eum in terram pro qua juravi patribus ejus lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum (Liber Deuteronomii 31, 20)

  • qui dixit patri suo et matri suæ nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt (Liber Deuteronomii 33, 9)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina