Znaleziono 945 Wyniki dla: omnia
cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus (Epistula I ad Corinthios 15, 28)
omnia vestra in caritate fiant (Epistula I ad Corinthios 16, 14)
omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei (Epistula II ad Corinthios 4, 15)
omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes (Epistula II ad Corinthios 6, 10)
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quæ fuit ad Titum veritas facta est (Epistula II ad Corinthios 7, 14)
olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram ædificationem (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Epistula ad Galatas 3, 22)
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quæ in cælis et quæ in terra sunt in ipso (Epistula ad Ephesios 1, 10)
in quo etiam sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ (Epistula ad Ephesios 1, 11)
et omnia subiecit sub pedibus ejus et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiæ (Epistula ad Ephesios 1, 22)
quæ est corpus ipsius plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur (Epistula ad Ephesios 1, 23)