Znaleziono 156 Wyniki dla: oculi

  • magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum ejus (Liber Ieremiae 32, 19)

  • et tu non effugies de manu ejus sed conprehensione capieris et in manu ejus traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os ejus cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis (Liber Ieremiae 34, 3)

  • dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur (Liber Ieremiae 42, 2)

  • CAPH defecerunt præ lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi (Lamentationes 2, 11)

  • SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui (Lamentationes 2, 18)

  • AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quæ salvare non poterat (Lamentationes 4, 17)

  • propterea mæstum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri (Lamentationes 5, 17)

  • sed anima quæ tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino (Liber Baruch 2, 18)

  • constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus intrœuntium (Liber Baruch 6, 16)

  • eo quod judicia mea non fecissent et præcepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum (Prophetia Ezechielis 20, 24)

  • Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. (Prophetia Danielis 7, 8)

  • et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis. (Prophetia Danielis 10, 6)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina