Znaleziono 497 Wyniki dla: nomina filiorum Noe
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)
tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo (Evangelium secundum Matthaeum 20, 20)
inter quas erat Maria Magdalene et Maria Jacobi et Joseph mater et mater filiorum Zebedæi (Evangelium secundum Matthaeum 27, 56)
et Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem Jacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui (Evangelium secundum Marcum 3, 17)
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum (Evangelium secundum Lucam 1, 16)
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israël et miserunt in carcerem ut adducerentur (Actus Apostolorum 5, 21)
per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei (Epistula ad Romanos 5, 2)
non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater (Epistula ad Romanos 8, 15)
nam expectatio creaturæ revelationem filiorum Dei expectat (Epistula ad Romanos 8, 19)
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei (Epistula ad Romanos 8, 21)