Znaleziono 1403 Wyniki dla: nec

  • quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum ejus nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident (Liber Exodus 21, 29)

  • si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem (Liber Exodus 22, 16)

  • si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes (Liber Exodus 22, 25)

  • ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis ejus nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum (Liber Exodus 22, 27)

  • non suscipies vocem mendacii nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium (Liber Exodus 23, 1)

  • non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies (Liber Exodus 23, 2)

  • nec accipias munera quæ excæcant etiam prudentes et subvertunt verba justorum (Liber Exodus 23, 8)

  • non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ nec remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane (Liber Exodus 23, 18)

  • primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suæ (Liber Exodus 23, 19)

  • observa eum et audi vocem ejus nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo (Liber Exodus 23, 21)

  • non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum (Liber Exodus 23, 24)

  • non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo (Liber Exodus 23, 26)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina