Znaleziono 77 Wyniki dla: mors dolores

  • o mors bonum est judicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus (Liber Ecclesiasticus 41, 3)

  • et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustæ vultus eorum (Liber Isaiae 13, 8)

  • quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam (Liber Isaiae 38, 18)

  • vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum (Liber Isaiae 53, 4)

  • audivimus famam ejus dissolutæ sunt manus nostræ tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem (Liber Ieremiae 6, 24)

  • quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris juvenes de plateis (Liber Ieremiae 9, 21)

  • quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem (Liber Ieremiae 13, 21)

  • quæ sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis (Liber Ieremiae 22, 23)

  • dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem (Liber Ieremiae 49, 24)

  • RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est (Lamentationes 1, 20)

  • numquid voluntatis meæ est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat (Prophetia Ezechielis 18, 23)

  • Ingemuit Susanna, et ait Angustiæ sunt mihi undique si enim hoc egero, mors mihi est si autem non egero, non effugiam manus vestras. (Prophetia Danielis 13, 22)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina