Znaleziono 194 Wyniki dla: legem Moysi

  • tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens judicas me secundum legem et contra legem jubes me percuti (Actus Apostolorum 23, 3)

  • Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Judæorum neque in templum neque in Cæsarem quicquam peccavi (Actus Apostolorum 25, 8)

  • quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem judicabuntur (Epistula ad Romanos 2, 12)

  • cum enim gentes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex (Epistula ad Romanos 2, 14)

  • et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem (Epistula ad Romanos 2, 18)

  • circumcisio quidem prodest si legem observes si autem prævaricator legis sis circumcisio tua præputium facta est (Epistula ad Romanos 2, 25)

  • et judicabit quod ex natura est præputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es (Epistula ad Romanos 2, 27)

  • quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati (Epistula ad Romanos 3, 20)

  • ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei (Epistula ad Romanos 3, 27)

  • legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus (Epistula ad Romanos 3, 31)

  • non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus ut heres esset mundi sed per justitiam fidei (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est (Epistula ad Romanos 5, 13)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina