Znaleziono 401 Wyniki dla: judicium Pilatus Barabbam multitudo

  • factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Judæorum et loquerentur ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo (Actus Apostolorum 14, 1)

  • divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Judæis quidam vero cum apostolis (Actus Apostolorum 14, 4)

  • tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos (Actus Apostolorum 15, 12)

  • et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silæ et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucæ (Actus Apostolorum 17, 4)

  • sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum (Actus Apostolorum 21, 36)

  • et cum hæc dixisset facta est dissensio inter Pharisæos et Sadducæos et soluta est multitudo (Actus Apostolorum 23, 7)

  • et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius (Actus Apostolorum 25, 24)

  • scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Epistula ad Romanos 2, 2)

  • existimas autem hoc o homo qui judicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies judicium Dei (Epistula ad Romanos 2, 3)

  • et non sicut per unum peccantem ita et donum nam judicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in justificationem (Epistula ad Romanos 5, 16)

  • qui enim manducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus (Epistula I ad Corinthios 11, 29)

  • si quis esurit domi manducet ut non in judicium conveniatis cetera autem cum venero disponam (Epistula I ad Corinthios 11, 34)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina