Znaleziono 65 Wyniki dla: holocausta

  • Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini (Liber II Paralipomenon 31, 2)

  • omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini juxta præceptum regis Josiæ (Liber II Paralipomenon 35, 16)

  • ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israël (Liber Iudith 4, 16)

  • et factum est post hæc omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas (Liber Iudith 16, 22)

  • cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Job et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Job cunctis diebus (Liber Iob 1, 5)

  • non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper (Liber Psalmorum 49, 8)

  • tunc acceptabis sacrificium justitiæ oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos (Liber Psalmorum 50, 21)

  • holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma (Liber Psalmorum 65, 15)

  • et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei (Liber I Maccabaeorum 1, 47)

  • et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum lætitia et salutaria laudis (Liber I Maccabaeorum 4, 56)

  • et ascenderunt in montem Sion cum lætitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace (Liber I Maccabaeorum 5, 54)

  • tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum (Liber Sapientiae 3, 6)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina