Znaleziono 395 Wyniki dla: hic

  • ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit (Liber Ruth 4, 1)

  • tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos sedete hic (Liber Ruth 4, 2)

  • hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël (Liber Ruth 4, 7)

  • vicinæ autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Nœmi vocaverunt nomen ejus Obed hic est pater Isai patris David (Liber Ruth 4, 17)

  • et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quæ steti coram te hic orans Dominum (Liber I Samuelis 1, 26)

  • et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus hujus at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli (Liber I Samuelis 4, 14)

  • et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israël quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo (Liber I Samuelis 4, 21)

  • cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns (Liber I Samuelis 9, 11)

  • quæ respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso (Liber I Samuelis 9, 12)

  • et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israël quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis (Liber I Samuelis 17, 26)

  • et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua (Liber I Samuelis 17, 33)

  • nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis (Liber I Samuelis 17, 36)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina