Znaleziono 167 Wyniki dla: gloriam Dei
et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos (Prophetia Zachariae 6, 13)
si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor (Prophetia Malachiae 2, 2)
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israël (Evangelium secundum Lucam 2, 32)
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena (Evangelium secundum Lucam 17, 18)
nonne hæc oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam (Evangelium secundum Lucam 24, 26)
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)
hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli ejus (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quæ a solo est Deo non quæritis (Evangelium secundum Ioannem 5, 44)
qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quærit qui autem quærit gloriam ejus qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)
ego autem non quæro gloriam meam est qui quærit et judicat (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)