Znaleziono 181 Wyniki dla: duodecim tribuum

  • et finxit duas columnas æreas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque (Liber I Regum 7, 15)

  • et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant (Liber I Regum 7, 25)

  • et mare unum et boves duodecim subter mare (Liber I Regum 7, 44)

  • tunc congregavit omnes majores natu Israël cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israël ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David id est de Sion (Liber I Regum 8, 1)

  • et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis (Liber I Regum 10, 20)

  • congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem (Liber I Regum 10, 26)

  • adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes (Liber I Regum 11, 30)

  • anno tricesimo primo Asa regis Juda regnavit Amri super Israël duodecim annis in Thersa regnavit sex annis (Liber I Regum 16, 23)

  • et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israël erit nomen tuum (Liber I Regum 18, 31)

  • profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum (Liber I Regum 19, 19)

  • Joram vero filius Ahab regnavit super Israël in Samaria anno octavodecimo Josaphat regis Judæ regnavitque duodecim annis (Liber II Regum 3, 1)

  • duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Aphsiba (Liber II Regum 21, 1)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina