Znaleziono 304 Wyniki dla: dii

  • numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii (Liber Ieremiae 16, 20)

  • propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduæ et viri earum interficiantur morte juvenes eorum confodiantur gladio in prœlio (Liber Ieremiae 18, 21)

  • eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Juda et repleverunt locum istum sanguine innocentium (Liber Ieremiae 19, 4)

  • et erunt domus Hierusalem et domus regum Juda sicut locus Thofeth inmundæ omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli et libaverunt libamina diis alienis (Liber Ieremiae 19, 13)

  • et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)

  • perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsæ et vocem sponsi vocem molæ et lumen lucernæ (Liber Ieremiae 25, 10)

  • et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos (Liber Ieremiae 25, 16)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos (Liber Ieremiae 25, 27)

  • ecce munitiones extructæ sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui prœliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiæ et quæcumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis (Liber Ieremiae 32, 24)

  • et venient Chaldei prœliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me (Liber Ieremiae 32, 29)

  • vox gaudii et vox lætitiæ vox sponsi et vox sponsæ vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in æternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terræ sicut a principio dicit Dominus (Liber Ieremiae 33, 11)

  • et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis (Liber Ieremiae 44, 5)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina