Znaleziono 42 Wyniki dla: dictum
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi (Evangelium secundum Matthaeum 13, 35)
hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem (Evangelium secundum Matthaeum 21, 4)
de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis (Evangelium secundum Matthaeum 22, 31)
tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israël (Evangelium secundum Matthaeum 27, 9)
videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc (Evangelium secundum Lucam 2, 17)
et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant sicut dictum est ad illos (Evangelium secundum Lucam 2, 20)
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum (Evangelium secundum Lucam 2, 24)
et respondens Jesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum (Evangelium secundum Lucam 4, 12)
sed hoc est quod dictum est per prophetam Johel (Actus Apostolorum 2, 16)
videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis (Actus Apostolorum 13, 40)
propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi (Actus Apostolorum 27, 25)
qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum (Epistula ad Romanos 4, 18)