Znaleziono 560 Wyniki dla: cumque

  • cumque efferrent pecuniam quæ inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi (Liber II Paralipomenon 34, 14)

  • cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem ejus super Judam et Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 10)

  • die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Jozaded filius Josue et Noadaja filius Bennoi Levitæ (Liber Esdrae 8, 33)

  • cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbæ et sedi mærens (Liber Esdrae 9, 3)

  • cumque audissem verba hujuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et jejunabam et orabam ante faciem Dei cæli (Liber Nehemiae 1, 4)

  • et dixi eis non aperiantur portæ Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausæ portæ sunt et oppilatæ et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam (Liber Nehemiae 7, 3)

  • cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de cælo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus (Liber Nehemiae 9, 28)

  • cumque esset junior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere (Liber Thobis 1, 4)

  • cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium jejunus pervenit ad corpus (Liber Thobis 2, 3)

  • cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore (Liber Thobis 2, 5)

  • cumque profecti essent cœpit flere mater ejus et dicere baculum senectutis nostræ tulisti et transmisisti a nobis (Liber Thobis 5, 23)

  • cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater hujus est (Liber Thobis 7, 5)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina