Znaleziono 57 Wyniki dla: carnis

  • nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quæ non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suæ (Epistula ad Colossenses 2, 18)

  • quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis (Epistula ad Colossenses 2, 23)

  • qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia (Epistula ad Hebraeos 5, 7)

  • solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et justitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis (Epistula ad Hebraeos 9, 10)

  • si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis (Epistula ad Hebraeos 9, 13)

  • deinde patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus (Epistula ad Hebraeos 12, 9)

  • quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi (Epistula I Petri 3, 21)

  • superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriæ eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur (Epistula II Petri 2, 18)

  • quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitæ quæ non est ex Patre sed ex mundo est (Epistula I Ioannis 2, 16)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina