Znaleziono 114 Wyniki dla: auro

  • fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo (Liber Exodus 39, 15)

  • et tintinabula de auro mundissimo quæ posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicæ per gyrum (Liber Exodus 39, 23)

  • fecerunt et lamminam sacræ venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini (Liber Exodus 39, 29)

  • hæc autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur juxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum (Liber Numeri 8, 4)

  • urbem autem et omnia quæ in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis æneis ac ferro quæ in ærarium Domini consecrarunt (Liber Iosue 6, 24)

  • dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro ære ac ferro et veste multiplici dividite prædam hostium cum fratribus vestris (Liber Iosue 22, 8)

  • quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat (Liber II Samuelis 8, 11)

  • dixeruntque ei Gabaonitæ non est nobis super argento et auro quæstio contra Saul et contra domum ejus neque volumus ut interficiatur homo de Israël ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis (Liber II Samuelis 21, 4)

  • porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro (Liber I Regum 6, 20)

  • domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis (Liber I Regum 6, 21)

  • nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro (Liber I Regum 6, 22)

  • texit quoque cherubin auro (Liber I Regum 6, 28)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina