Znaleziono 11555 Wyniki dla: ad

  • vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorræ terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem (Liber Genesis 14, 10)

  • tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorræ et universa quæ ad cibum pertinent et abierunt (Liber Genesis 14, 11)

  • et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quæ est ad levam Damasci (Liber Genesis 14, 15)

  • dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi (Liber Genesis 14, 21)

  • qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ (Liber Genesis 14, 22)

  • quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligæ non accipiam ex omnibus quæ tua sunt ne dicas ego ditavi Abram (Liber Genesis 14, 23)

  • his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15, 1)

  • dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer (Liber Genesis 15, 2)

  • addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit (Liber Genesis 15, 3)

  • statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem (Liber Genesis 15, 4)

  • credidit Domino et reputatum est ei ad justitiam (Liber Genesis 15, 6)

  • dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam (Liber Genesis 15, 7)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina