Znaleziono 20 Wyniki dla: abyssi
terra autem erat inanis et vacua et tenebræ super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas (Liber Genesis 1, 2)
anno sescentesimo vitæ Nœ mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cæli apertæ sunt (Liber Genesis 7, 11)
et clausi sunt fontes abyssi et cataractæ cæli et prohibitæ sunt pluviæ de cælo (Liber Genesis 8, 2)
Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper benedictionibus abyssi jacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvæ (Liber Genesis 49, 25)
abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis (Liber Exodus 15, 5)
et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ stetit unda fluens congregatæ sunt abyssi in medio mari (Liber Exodus 15, 8)
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi (Liber Deuteronomii 8, 7)
in similitudinem lapidis aquæ durantur et superficies abyssi constringitur (Liber Iob 38, 30)
viderunt te aquæ Deus viderunt te aquæ et timuerunt et turbatæ sunt abyssi (Liber Psalmorum 76, 17)
laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi (Liber Psalmorum 148, 7)
sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt (Liber Proverbiorum 3, 20)
necdum erant abyssi et ego jam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant (Liber Proverbiorum 8, 24)