Znaleziono 2042 Wyniki dla: Vocavit Deus
propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles (Liber I Samuelis 2, 30)
et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego (Liber I Samuelis 3, 4)
et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)
et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus (Liber I Samuelis 3, 10)
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait præsto sum (Liber I Samuelis 3, 16)
et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me hæc faciat tibi Deus et hæc addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi (Liber I Samuelis 3, 17)
timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt (Liber I Samuelis 4, 7)
et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israël quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo (Liber I Samuelis 4, 21)
tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen ejus lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus (Liber I Samuelis 7, 12)
cumque mane surrexissent et jam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel (Liber I Samuelis 9, 26)
itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa hæc in die illa (Liber I Samuelis 10, 9)
et ait ad filios Israël hæc dicit Dominus Deus Israël ego eduxi Israël de Ægypto et erui vos de manu Ægyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos (Liber I Samuelis 10, 18)