Znaleziono 2042 Wyniki dla: Vocavit Deus
propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis (Epistula ad Romanos 1, 24)
propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ nam feminæ eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Epistula ad Romanos 1, 26)
et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quæ non conveniunt (Epistula ad Romanos 1, 28)
in die cum judicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Jesum Christum (Epistula ad Romanos 2, 16)
est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris (Epistula ad Romanos 3, 4)
si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico (Epistula ad Romanos 3, 5)
absit alioquin quomodo judicabit Deus mundum (Epistula ad Romanos 3, 6)
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum (Epistula ad Romanos 3, 25)
an Judæorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium (Epistula ad Romanos 3, 29)
quoniam quidem unus Deus qui justificabit circumcisionem ex fide et præputium per fidem (Epistula ad Romanos 3, 30)
sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus (Epistula ad Romanos 4, 6)
commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus (Epistula ad Romanos 5, 8)