Znaleziono 1201 Wyniki dla: Vobis
et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in æternum (Evangelium secundum Ioannem 14, 16)
Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)
in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis (Evangelium secundum Ioannem 14, 20)
hæc locutus sum vobis apud vos manens (Evangelium secundum Ioannem 14, 25)
paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis (Evangelium secundum Ioannem 14, 26)
pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)
audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater major me est (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)
et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis (Evangelium secundum Ioannem 14, 29)
jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis (Evangelium secundum Ioannem 15, 4)
si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis (Evangelium secundum Ioannem 15, 7)
hæc locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur (Evangelium secundum Ioannem 15, 11)