Znaleziono 1201 Wyniki dla: Vobis
et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis (Evangelium secundum Marcum 13, 21)
vos ergo videte ecce prædixi vobis omnia (Evangelium secundum Marcum 13, 23)
amen dico vobis quoniam non transiet generatio hæc donec omnia ista fiant (Evangelium secundum Marcum 13, 30)
quod autem vobis dico omnibus dico vigilate (Evangelium secundum Marcum 13, 37)
amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit hæc narrabitur in memoriam ejus (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquæ bajulans sequimini eum (Evangelium secundum Marcum 14, 13)
et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis (Evangelium secundum Marcum 14, 15)
et discumbentibus eis et manducantibus ait Jesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum (Evangelium secundum Marcum 14, 18)
amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis (Evangelium secundum Marcum 14, 64)
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
sed ite et dicite discipulis ejus et Petro quia præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis sicut dixit vobis (Evangelium secundum Marcum 16, 7)