Znaleziono 2185 Wyniki dla: Vir
ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 10, 85)
et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem (Liber I Maccabaeorum 11, 21)
nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus (Liber I Maccabaeorum 11, 43)
et misit ei Jonathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum (Liber I Maccabaeorum 11, 44)
et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem (Liber I Maccabaeorum 11, 45)
et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Jonatha in Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
et vidit Jonathas quia tempus eum juvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam (Liber I Maccabaeorum 12, 1)
et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia (Liber I Maccabaeorum 12, 8)
et exiit Jonathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in prœlium et venit Bethasan (Liber I Maccabaeorum 12, 41)
et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua præsidia et exercitum et universos præpositos negotii et conversus abibo propterea enim veni (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 47)