Znaleziono 2185 Wyniki dla: Vir
quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos (Liber Ieremiae 14, 9)
et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer (Liber Ieremiae 14, 17)
væ mihi mater mea quare genuisti me virum rixæ virum discordiæ in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi (Liber Ieremiae 15, 10)
idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus (Liber Ieremiae 16, 21)
et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo usque in æternum ardebit (Liber Ieremiae 17, 4)
benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia ejus (Liber Ieremiae 17, 7)
et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit æstus et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (Liber Ieremiae 17, 8)
ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Juda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas hæc in sempiternum (Liber Ieremiae 17, 25)
nunc ergo dic viro Judæ et habitatoribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra (Liber Ieremiae 18, 11)
ideo hæc dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quæ fecit nimis virgo Israël (Liber Ieremiae 18, 13)
propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduæ et viri earum interficiantur morte juvenes eorum confodiantur gladio in prœlio (Liber Ieremiae 18, 21)
et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum (Liber Ieremiae 19, 10)