Znaleziono 193 Wyniki dla: Vinea lignum igni

  • iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat (Liber Sapientiae 14, 1)

  • benedictum est enim lignum per quod fit justitia (Liber Sapientiae 14, 7)

  • quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat (Liber Sapientiae 16, 27)

  • propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ et solem sine læsura boni hospitii præstitisti (Liber Sapientiae 18, 3)

  • et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo (Liber Ecclesiasticus 6, 3)

  • lignum offensionis est aurum sacrificantium væ illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo (Liber Ecclesiasticus 31, 7)

  • sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie (Liber Ecclesiasticus 45, 17)

  • quasi ignis effulgens et tus ardens in igni (Liber Ecclesiasticus 50, 9)

  • terra vestra deserta civitates vestræ succensæ igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili (Liber Isaiae 1, 7)

  • et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quæ vastatur (Liber Isaiae 1, 8)

  • cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei (Liber Isaiae 5, 1)

  • vinea enim Domini exercituum domus Israël et vir Juda germen delectabile ejus et expectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas et justitiam et ecce clamor (Liber Isaiae 5, 7)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina