Znaleziono 273 Wyniki dla: Vim
audivimus famam ejus dissolutæ sunt manus nostræ tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem (Liber Ieremiae 6, 24)
quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino (Liber Ieremiae 8, 14)
expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellæ et ecce formido (Liber Ieremiae 8, 15)
si iniquitates nostræ responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multæ sunt aversiones nostræ tibi peccavimus (Liber Ieremiae 14, 7)
numquid proiciens abiecisti Judam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio (Liber Ieremiae 14, 19)
cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi (Liber Ieremiae 14, 20)
numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut cæli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia hæc (Liber Ieremiae 14, 22)
et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba hæc et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quæ iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro (Liber Ieremiae 16, 10)
qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus (Liber Ieremiae 18, 12)
quoniam hæc dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax (Liber Ieremiae 30, 5)
obœdivimus ergo voci Jonadab filii Rechab patris nostri in omnibus quæ præcepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostræ filii et filiæ nostræ (Liber Ieremiae 35, 8)
sed habitavimus in tabernaculis et obœdientes fecimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster (Liber Ieremiae 35, 10)
