Znaleziono 70 Wyniki dla: Vere

  • dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus (Liber Genesis 18, 13)

  • alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meæ et duxi eam uxorem (Liber Genesis 20, 12)

  • cumque evigilasset Jacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam (Liber Genesis 28, 16)

  • et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hæc mala (Liber Deuteronomii 31, 17)

  • responditque Achan Josue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israël et sic et sic feci (Liber Iosue 7, 20)

  • quæ respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani (Liber Iudicum 9, 15)

  • Jepthæ quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester (Liber Iudicum 11, 9)

  • et ait David vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quæ ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono (Liber I Samuelis 25, 21)

  • diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi (Liber II Samuelis 19, 6)

  • ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim cælum et cæli cælorum te capere non possunt quanto magis domus hæc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 27)

  • reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (Liber II Regum 5, 15)

  • vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium (Liber II Regum 19, 17)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina